- MINTURNAE
- MINTURNAEoppid. Campaniae inter Sinuessam, et Formias, ad Lirim fluv. habens propinquas paludes. in quibus Marius delituit, fugiens persecutionem Syllae. Plut. Georg. Fabricius scribit vulgo Traietto vocari. At et eius ruinis Traiectum, oppidulum ad 2. mill. pass. exstructum, habet Ferrar. Castro al Mar Nardo. Stradboni ac Ptol. Μιντοῦρναι, at Plutarcho in C. Mario μιντούρνη, et Dionysio l. 1. Μιντοῦρνα, Stephano Μέντυρνα, denique Procopio Μεντύρνη, Paludosum locum fuisse innuit Iuven. Sat.10. v. 276. ubi de C. Mario.Exilium et carcer, Minturnarumque paludes.Vide quoque Lucan. l. 2. v. 424. Horat. 1. Ep. 5, Ovid. cui graves dicuntur Met. l. 15. Baudrando urbs fuit Latii, satis culta, paulo supra ostia Liris fluvii ad eius dextram, in planitie, uti videre est in amphitheatri et aquaeductuum reliquiis. Suntque in eo loco vestigia pontis olim coniungentis viam Appiam. Ibi nunc Liris scaphâ traicitur; hinc locus dicitur la barca del Garigliano. Sed vix urbisapparent rudera, et manet tantum parva turris cum taberna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.